- PATMOS
- PATMOSIcarii maris insula Plinio l. 4. c. 12. et Straboni, nomen antiquum hodie retinet, si Nigro creditur. Palmosa vero novô nomine eam vocat Sophianus. Haec teste Piliniô loc. cit. patet circuitu triginta mill. pass. in Arabicâ Paraphrasi, per B. scribitur Batmos. Nomen habet, ex coniectura Bocharti, l. 1. Chanaan, c. 8. ca terebinthis. Syris enim terebinthus est batmo, ut Chaldaeis butma, et Arabibus botmon, unde Barbaris botim, et albotim. Et ut auctor est Dioscorides, nascitut terebinthus in Iudaea, Syria, Cypro, Libya, Καὶ εν ταῖς Κυκλάσι νήσοις. Quod sequutus Isidor. Orig. l. 17. c. 7. terebinthinam afferri asserit ex Arabiae partibus, atque Iudaea, et Syria, Cypro et Africa, et insulis quoque Cycladibus. E quo numero est Patmus, late sumptô vocabulô, quomodo illi sumunt. Nic. Lloyd. Baudrando est in mari Aegaeo, fere 40. mill. pass. ab Icaria in sula in Meridiem, totidem a Co, in Boream, P. de Via nunc Petina dicitur, et insula Palmos ei adiacens ad Meridiem Palmosa. Incolae eius Graeci sunt Christinai, sed Magistratus et urbium praefecti Turcae. Huc D. Iohannes Euangelista a Domitiano relegatus fuit, ibique Apocalypsin scipsit, Nat. Met. vide Apoc. c. 1. v. 9. In ea esse monasterium Caloienorum Bellonius scribit. in quo cadaveris manus ostenditur, cui ungues succrescunt, tamentsi fuerint resecti; eam D. Iohannis manum esse Graeci affirmant: at contra Turcae esse manum alicuius et ipsorum Prophetis iacant, etc. Urbem habet episcopalme sub Archiepiscopo Rhodiensi, Ferrar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.